- CERVIX
- CERVIXapud Papinium Statium, Theb. l. 2. v. 326.--- --- Cervixque recepteoSanguine magna redit --- ---elatus est fortisque animus, qui non aliâ re frequentius Poetis aliisque Auctoribus, velut per paroemiam describitur, quam erectâ, magnâ, sublimi cervice. Claudian. in Rufin. l. 1. v. 53.Cumque Fide Pietas, altâ cervice. vagantur.Seneca Thyeste, Actu 5. v. 885.Aequalis astris gradior, et cunctos superAltum superbo vertice attingens polum.Vide quoque Horatium, Carm. l. 1. Od. 1. v. 27. Iuvencum Histor. Euangel. l. 4. Ausonium, Eidylliô 8. Alios. Certe Cervix potentiae signum. Unde Auctor seu Collector Sibyllinorum, l. 8.Η῞ξει ςοί ποθ᾿ ἄνωθεν ἴση, ὑψωύχενε Ρ῾ώμη,Οὐράνιος πληγὴ, καὶ κάμψεις αὐχἐνα πρώτη.Item contumaciae, unde ςκληροτράχηλοι, durae cervicis, in Sacris: et cervix cordis, pro contumacia atque obstinatione, apud Gregorium M. Homil. 1. Contra demissa cervix, humilitatis ac submissionis symbolum. Proertius, l. 2. El. 14. v. 11.At tunc demissis supplex cervicibus ibam.Et de Elephantis Florus, l. 1. c. 18. Non sine sensu captivitatis, submissis cervictbus victores equos sequebantur. Quae causa, quod in sacrificiis quibusdam Cervicem victimae fractam legimus, uti de Vitula seu Iuvenca decervicanda, in casu homicidii commissi, cuius Auctor ignorabatur, videre est Deuteron. c. 21. v. 4. Sic Asinum aperientem vulvam, h. e. primogenitum, si non redimeretur, decervicari iussit Deus Exodi, c. 13. v. 13. Quo pertinet, quod de Constantino Rhinotmeto legimus, duorum Antartarum cervicibus impositos pedes in Circensibus habuisse, integri missûs intervallô; quô pactô devictos illos et omni submissionis genere sibi obnoxios esse, testatus est. Vide quoque infra Nervus, it. Osculum, Pausicape. Aliquid hîc saltem addam de πληγαῖς καταυχενίοις, plagis circa cervicem inflictis olim Martyribus, quarum mentio apud Athanas. Ep. ad solitar. vitam agentes, ubi de Potammone Episcopo Ariani, τὸν ὁμολογητην` --- οὕτω κατέκοψαν ταῖς καταυχενίοιςπληγαῖς, ὡςμὴπρότερον παύςαςθαι, πρὶνἂννομιςθῆναι τὸν ἄνθρωπον νεκρόν. Confessorem --- ita plagis circa cervicem concidebant, ut non essarent prius, quam mortuus putaretur. Quibus autem animalibus Cervix, quibus minus, docet Plin. l. 11. c. 37. Ex cartilagine et carne arteria, gula nervô et carne constat. Cervix nulli, nisi quibus utraque haec. Coeteris collum, quibus tantum gula. Sed quibus cervix e multis vertebratisque orbiculatim ossibus felexilis ad circumspectum, articulorum nodis iungitur. Ubi quod flexilem ad circumspectum ait, in memoriam revocat illud Statii, Achill. l. 1. v. 382.Digreditur multum cunctata in limine mater,Dum repetit monitus, arcanaque murmura figitAuribus, et tacito dat verba novissima voto.Tunc excepta fretô, longe cervice reflexâAbnatat -----Ad avem locum vide Barthium, Animadversion. Part. 3. p. 1665. uti de Cervicalibus aliquid voce Pluma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.